Psalms 2

1quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania 2consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius 3disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum 4habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos 5tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos 6ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum 7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te 8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 9pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos 10nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae 11servite Domino in timore et exultate in tremore 12adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via [ (Psalms 2:13) cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum ]
Copyright information for Vulgate_HebPs